BELLONA

BELLONA
BELLONA
Dea bellica soror Martis, antea iuxta Varronem
Duelliona dicta. Illam Marti in bella eunti currum et equos parare, fabulatur Statius, qui et eiusdem meminit l. 2. Theb. v. 718.
Nec magis ardentes Mavors, hastataque pugnae
Impulerit Bellona tubas. ----- ----
Hyginus Fab. 274. refert, ab ea inventam acum. quae Graecis dicitur βελόνη: Imo ab hac eius deductum nomen. Quidam eriam Martis uxorem faciunt. Sacerdotes ipsius ab Acrone Bellonarii dicti, feriebant se ipsos cultris, ut propriô sanguine numen placarent. Lactant. l. 1. c. 21. additque Tertullian. illos proprium cruorem in volam manus collectum, illis propinâsse, qui mysteriis hisce initiabantur, c. 4. et c. 9. de Pallio. Vaticinabantur autem furentes. Fingebatur etiam Haec Dea pugnas ciere flagellô. Virg. Aen. l. 8. v. 703.
Et scissâ gauden vadit discordia pallâ,
Quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
Et Lucan. l. 7. v. 568.
Sanguineum veluti quatiens Bellona flagellum.
Horat. Serm. l. 2. Sat. 3. v. 223.
Hunc circumtonuit gandens Bellona cruentis.
Tibullus l. 1. El. 6. v. 45.
Haec, ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem
Flammam, non amens verbera torta timet.
De templo Bellonae ab Appio Caeo structo. Ovid. Fastor. l. 6. v. 201.
Hâc sacrata die Tusco Bellona duello
Dicitur; et Latio prospera semper adest.
Appius est auctor: Pyrrho qui pace negatâ
Multum animo vidit; iumine captus erat.
Hinc solet hasta manu, belli praenuntia mitti,
In Regem et gentes, cum placet arma capi.
Nic. Lloydius. Pingebatur comâ sparsâ, armatâ face, Silius Punic. l. 5. v. 221.
Ipsa sacem quatiens ac ---- sanguine multô
Sparsa comam, medias acies Bellona pererrat.
At falcem manu praetendebat. Claudian. in Eutrop. l. 2. v. 143
---- ---- Quid dudum inflave moraris.
Tartaream, Bellona, tubam? quid stringere falcem,
Quâ populos a stirpe metis? ---- ----
Altera manu clypeum gerebat. Idem de 4. Honorii Consulatu, v. 12.
Iam trabeam Bellona gerit parmamque removit,
Et galeam. ------ ------
Aedem Romae habuit in IX. urbis regione, versus portam Carmentalem, in citco Flaminio, intra quam Senatus dabatur exterarum nationum legatis, quos in urbem admittere non iudicabant consultum. Item Ducibus e bello redeuntibus. Ante illam erecta stabat columella, belliea dicta, supra quam, cum bellum indicebatur, hastam iacere moris fuit: Collocatur a Servio inter communes Deos, habebatque parem cum Marte potestatem. Contrarium illi Numen Pausus fuit, ut observat Turnebus Adversar. l. 15. c. 21. quod quies et otium, cui ille praeest, bello adversaretur. Placabatur autem pridie Nonas Iunias, an. 9. Cal. April. a suis Sacerdotibus Bellonariis dictis, qui cum antiquitus sanguinem de femore proscisso in palmulam exceptum, initiaturis darent, reste Tertullianô: postea simulatâ tantum membrorum sectione usi fuisse videntur. Hinc Ael. Lamprid. in Commodo, c. 9. Bellonae servientes, inquit, vere exsecare brachium praecepit, studiô crudelitatis. Vaticinabantur autem hi stragem populorum aut eversiones urbium, ubi semel conceptô furore discurrere coepissent, iisque maxima fides adhibebatur. Iuvenal. Sat. 4. v. 124.
------ ------ Sed ut fanaticus oestrô
Percussus, Bellona, tuô divinat. ----
Plura vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 10. et Paralipom. adillud, nec non Casaubon. ad Lamprid. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Bellona — may refer to: *The goddess Bellona, the Roman counterpart of to the Greek goddess Enyo. *Asteroid 28 Bellona. *Bellona Foundation, a Norwegian Environmental organization. *Bellona Island in the Solomon Islands *Eight ships of the Royal Navy named …   Wikipedia

  • Bellona — (Rembrandt) Bellona (von lateinisch bellum „Krieg“, alte Form Duellona von duellum „Kampf“ [1])war in der römischen Religion eine Kriegsgöttin. Sie wurde seit dem Ende der Republik mit der Kriegsgöttin Enyo aus der gri …   Deutsch Wikipedia

  • Bellona — Saltar a navegación, búsqueda Bellona puede referirse a: La diosa romana Belona. La Isla Bellona, en las Islas Salomón. Un municipio de Italia. La organización ecologista noruega Fundación Bellona. Obtenido de Bellona Categoría:… …   Wikipedia Español

  • Bellōna [2] — Bellōna, der zu Bilk bei Düsseldorf durch Luther am 2. März 1854 fast gleichzeitig mit Amphitrite in der Jungfrau entdeckte, zwischen Pallas u. Calliope stehende Asteroid. Sein Zeichen ist: nach Gould ; seine Umlaufszeit ist 4 Jahre 232 Tage …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Bellóna — BELLÓNA, æ, Gr. Ἐνυὼ, όος, contr. οῦς, (⇒ Tab. XII.) 1 §. Namen. Den lateinischen Namen Bellona hat solche Göttinn von Bellum, der Krieg; daher sie denn auch ehemals Duellona genannt worden, weil man für Bellum auch Duellum gesagt hat. Varro de L …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Bellona — Bellona,   ältere Form Duellona, altrömische Kriegsgöttin. Ihr Tempel in Rom lag auf dem Marsfeld unweit vom Altar des Mars. Vor dem Tempel stand die als Grenzstein aufgefasste Säule (columna bellica), von der aus die Fetialen durch symbolischem… …   Universal-Lexikon

  • Bellona — Bellona, romersk krigsgudinde. Se artiklen: Bellona …   Danske encyklopædi

  • Bellona — Bel*lo na, n. [L., from bellum war.] (Rom. Myth.) The goddess of war. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Bellōna [1] — Bellōna, der griechischen Enyo (s.d.) verwandte römische Kriegsgöttin, Tochter od. Gemahlin od. Schwester des Mars u. stets in Begleitung mit anderen Kriegsgottheiten; abgebildet mit furchtbarem Gesicht, mit Helm, Panzer, Schild u. Lanze, od.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Bellōna [3] — Bellōna, Insel im Großen Ocean, die nordwestlichste in den Rennell s Island …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”